Latin
g Dominica in Quinquagesima
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 41
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Esto mihi in Deum protectorem, et in locum refugii, ut salvum me facias. Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu; et propter nomIn tuum dux mihi eris, et enutries me. Psalm. In te, Domine, speravi, non confundar in æternum, in justitia toa libera me, et eripe me. Resp. Tu es Deus qui facis mirabilia olus, nolam fecisti in gentibus virtutem tuam. Vers. Liberasti in brachio tuo populum tuum, filios Israel et Joseph. Tract. Jubilate Domino, omnis terra, servite Domino in lætitia. Vers. Intrate in conspectu ejus in exsultatione. Vers. Scitote quod Dominus ipse est Deus h. Vers. Nos antem populus ejus. Offert. Benedictus es, Domine, doee ne justificationes tuas, in labiis meis pronuntiavi omnia judicia cris tui. Vers. i. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Aufer a plebe tua opprobrium et contemptum, quia mandata tua non sumus obliti, Domine. Vers. 2. In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Vers. 3. Viam iniquitatis, Domine, amove a me, et de lege tua miserere mei. Viam veritatis elegi; judicia tua, a justitiam luam non sum oblitus. Viam mandatorum tuorum cucurri, dum dilatares cor meum. Comm. Manducaverunt, et saturati sunt nimis; desiderium eorum attulit cis Dominus, non suut fraudati a desiderio suo. Psal. Attendite populus meus legem meam.