Latin
In secundo nocturno
Gregory the Great, Liber Responsalis 1-43
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Beatus Laurentius orabat, dicens: Domine Jesu Christe, Deus de Deo, miserere mihi servo tuo. Psal. Cum invocarem. Vers. Quia accusatus non negavi nomen sanctum tuum, interrogatus te Christum confessus sum. Ant. Dixit Romanus ad beatum Laurentium: video ante te juvenem pulcherrimum; festina Ine baptizare. Psalm. Verba mea. Vers. Aflerens autem urceum cum aqua, misit se ad pedes ejus. Ant. Beatus Laurentius dixit: Mea nox obscurum non habet, sed omnia in luce clarescunt. Psal. Domine, Dominus noster. Vers. Quia ipse Dominis novit, quia accusatus non negavi, interrogatus Christum confessus sum. Vers. Posuisti, Domine, super caput ejus.