Latin
Ad Invitatorium
Gregory the Great, Liber Responsalis 2-29
Unproofread scanNot analysed yet
Responsoria unde supra. Resp. Levita Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cæcos illuminavit; et thesauros Ecclesiæ dedit pauperibus. Vers, Dispersit dedit panperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi. Et thesauros. Resp. Puer meus, noli timere, quia ego sum tecum, dicit Dominus; si transieris per ignem. flamma non nocebit te, et odor ignis non erit in te- Vers. Donec ponam inimicos tuos. ut supra. Resp. Strinxerunt corporis membra posita in craticula. Superjectis prunis insultat levita Christi. Beate Laurenti martyr a Christi, Dommo intercede pro nobis. Vers. Hic est vir qui non est derelictictus a Domino in die certaminis sui. Beate. Vers. Carnifices vero ministrabant carbones subter cratem ferream. Resp. Quo progrederis sine filio, Pater? quo, sacerdus sancte, sine diacono properas? tu nunquam sine ministro sacrificium offerre consueveras. Vers. Quit in me ergo Expe-displicuit paternitati tuæ? Nunquid degenerem probasti? Experire certe utrum [idoneum] ministrum elegeris, cui commisisti dominici sanguinis consecrationem. Tu nuaquam.