Latin
Dominica 14
Gregory the Great, Liber Responsalis 599
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Dum transisset Jesus quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe, levaverunt vocem dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri. Ant. Decem viri leprosi steterunt a longe, levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri. Ant Unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum, allel. Ant. Nonne decem mundati sunt, et novem ubi sunt? Non est invetus qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. Vade, quia fides tua te salvum fecit, alleluia.