Latin
Dominica 15
Gregory the Great, Liber Responsalis 600
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Respicite volatilia cœli, quoniam non serunt neque metunt, sed Pater vester cœlestis pascit illa, allel. Ant. Considerate lilia agri quomodo crescunt, Non laborant neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Ant. Ideo dico vobis, ne solliciti sutis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Ant. Nolite solliciti esse dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus? Scit enim Pater vester cœlestis, quid vobis necesse sit, alleluia. Ant. Quærite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.