Latin
Feria Vi
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 270
Unproofread scanNot analysed yet
Ut nobis, Domine, terrenarum frugum tribuas ubertatem, fac mentes nostras coelesti fertilitate fc cundas. Per Dominum nostrum. Super ablata. —Ut accepta tibi sint, Domine, nostra jejunia, praesta nobis, quaesumus, hujus munere sac: amenti purificatum tibi pectus offerre. Per Dominum nostrum. Ad Complendum. —-Annue, quæsumus, omnipotens Deus, ul sacramentorum tuorum gesta recolItes, ct temporali securitate relevemur, et erudiamur legalibus institutis. Per Dominum nostrum. Super populum. —Fidcli populo, Domine, misericordiam tuam placatus impende, et praesidia corporis copiosa tribue supplicanti. Per Dominum. SABBATO IN XII LECT. —Præsta, Domine, quæsumus, tales nos fieri lux gratiae largitate, ut bona tua ct fiducialiter impetremus, et sine difficultate sumanius. Per. Alia. —Da nobis, Domine, regnum tuum, justitiamque semper inquirere, ut quibus indigere nos perspicis, clementer facias abundare. Per. Alia. —Deus, qui nos de præsentibus adjumentis esse vetuisti sollicitos, tribue, quæsumus, ut pia sectantibus, quæ tua sunt, universa nobis salutaria condonentur. Per. Alia. —Deus, qui misericordia tua praevenis non petente:, da nobis affectum Majestatem tuam jugiter deprecandi, ut pietate perpetua supplicibus potiora defendas. Per Dominum nostrum. Alia. —Deus, qui non despicis corde contritos et afflictos miseriis, populum tuum jfjunii ad te dcvotone clamantem propitius exaudi, ut quos humiliavit adversitas, attollat reparalionis tuæ prosperitas. Per.