Latin
(409) Mensis Iv. Feria Iv
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 3-30
Unproofread scanNot analysed yet
Præfatio. —Vere dignum et justum est, æquum <salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus: quia post illos laetitiae dies quos in honore Domnini a mortuis resurgentis et in caelos ascendentis eiegimus, postque perceptum sancti Spiritus donum, necessario nobis jejunia sancta provisa sunt, ut pura conversatione viventibus quæ divinitus sunt Ecclesiæ collata permaneant. Per Christum. Ad Complendum. —Concede, quæsumus, Domine, populo tuo veniam peccatorum, ut quod meritis non praesumit, indulgentiæ tuae celeri largitate percipiat.