Latin
Book 2, Letter 10
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Paulo episcopo "Neapolitano. Si sacerdotale, quod suscepimus, secure ministramus officium, et divinum adjutorium, et dileclio nobis spiritalium aderit sine dubio filiorum. Propterea ita se fraternitas tua in eumtis studeat exliihere, quatenus testimonium quod de ea Neapolitanæ civitatis clerus, nobilitas, simul habet ct populus, bonitatis tuæ roboretur augmento. Sic ergo te in præfati populi adhortatione assidua debes occupatione constringere, ut verbi tui fructum, quem ex eis fueris operatus, in suis horreis divinus condat agricola. Quousque vero de iis quae a nobis praedicti tilii nostri fienda depostulant, revelante Domino, deliberare possimus, clericos ex laicis ordinari, necnon et manumissiones apud te in eadem Ecclesia solemniter celebrari concedimus. Consuetudines autem clerici suprascriptae Ecclesiæ ct pre. sbyterorum te volumus sine cunctatione persolvere. In cujus eliam instruclione ila diligenter invigila, quatenus ah incongruis vel illicitis <mnibus abstinentes, in Dei nostri servitio digno obsecundationis ininisterio, te quoque hortante, consistant. e Mense Januario, indictione decinn. (V. infra, ep. 15.)