Latin
Book 2, Letter 9
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius ordini et plebi consistenti Ncapoli. Quale a de Paulo fratre et coepiscopo nostro ha- Ixat charitas vestra judicium, directa a vobis relatio j atefecil. Quem quoniam ita estis in paucis diehus experti, ut eum cardinalcm habere dcsidcretis episcopum, gratulamur. Sed quia summis in rebus ci um non oportet esse consilium, et nos quid fiendum sit matura subinde, Christo adjuvante, deliberatione disponimus, et vobis melius tractu temporis qu alem se exhibeat innotescit. Ideoque, filii dilectiss ini, prædicto viro, si eum vere diligitis, obedite, devotisque ad eum mentibus occursione pacifica convtnite, quatenus ita vos ad alterutrum dilectio mutuæ charitatis astringat, ut inimicus suviendo circumvoluns in nullo vestrum viam nanciscatur ad dissociandam unanimitatem qua subrepat. Praefatum quoque episcopum dum fructum animarum, quem desideramus, Deo nostro, ipso quoque suffragante, facere senserimus, quidquid post hæc de ejus porsona vestroque desiderio cordi nostro inspiratio divina ministraverit, facil'mus.