Latin
Book 7, Book 10, Letter 40
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.40
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Valde nos vestra miruri fecit fraternitas ut causam clerici sui aut noluisset, aut non assurgeret definire. Petrus itaque praesentium portitor ad ios veniens, questus est pueros a quibus de tentatione sceleris falso se asserit criminatum, non ut oportuit esse discussos, sed tantummodo verbo tenus inquis! tos, a et sibi propter hoc solum, ne vobiscum procederc audeat, interdictum. Aut enim vera fuere quae dicta sunt, et juxta causae qualitatein canonicae fuit cocretioni subdendus; aut falsa, et diu non debuit in criminc remanere. Quia et ratio indicit, et hic pro sui purificatione sollicitus quæ adversum se dicta sunt apostolicam sedem adiit, et juxta elaminatione finiri perquirit, necesse est ut una cum Anthemio subdiacono nostro subtili ac districta discussione a pueris illis veritatem exigere debeatis. Et si prædictus portitor attentati facinoris reus esse patuerit, canonica modis omnibus ultine plectatur. Si vero insons fueril declaratus, celrri absolutione respiret, c et vobiscum habeat procedendi licentiam, quia sicut reis competens exercenda vindicta est, ita innocentibus non est absolutio differentia. Sic ergo huic causae sollicite fraternitas vestra flnem studeat imponere, quatenus nullam de neglectu valeat reprehensionem incurrere.