Latin
Book 7, Book 10, Letter 41
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.41
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae. Petrus clericus, lator præsentium, questus est nobis a quibusdam se puens fallaciter criminatum, et causam suam non ut oportuit districta examinatione discussam, nec se ab aliquo condemnatum, sed solum ab episcopo suo, ne cum eo procedere auderet, inhibitum. Quod audientes omnino aegre tulimus, quia, ventate subliliter perquisita, aut reum ut causae exigebat qualitas condemnare, aut certe debuit inDocentem absolvere. Quia igitur et causa exigit, et memoratus portitor magnopere postulat ut hac de re subtilis debeat haberi discussio, praesenti tibi auctoritate praecipimus ut una cum reverendissimo fratre nostro Fortunato coepiscopo, atque si visum tibi fuerit, glorioso filio nostro Maurentio, attentati criminis veritatem subtili nimis indagatione ac discussione studealis addifcere; et ita aut culpam ulcisci, aut festinetis a innocentiam relevare, ut nec vos videamini negligentes in aliquo exstitisse nec hæc amplius sine definitione causa remaneat.