Latin
Book 3, Letter 12
Gregory the Great, Registri Epistolarum 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Pridem quidem fraternitati vestrae scripseram ui eos qui adversus Gregorium episcopum Agrigentinae civitatis aliqua dixerant, ad Romanam civitatem transmittere deberetis. A Quod et nunc ut instantius fieri debeat prEsentibus adhortamur epistolis. Unde personas ipsas, cæteraque documenta, id e*t gesta et petitiones, quæ data sunt festinate cum celeritate transmittere. Nec moram aliquam excusationemque perquiri renitus permittimus, quatenus eis in Romanam, sicut diximus, civitatem sub celeritate transmissis, sciamus quid auxiliantc Domino, de persona salubrius cjus disponere debeamus.