Latin
Book 3, Letter 13
Gregory the Great, Registri Epistolarum 13.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Agnello episcopo a de Fundis, qui nunc in civitate incardinatus est Terrai inensi. Relatio cleri simul et populi Terracinae degentis nos valde laetificat (Grat. 21, q. i, c. 5), ob hoc quod de tua fraternitate bona testatur. Et quia defuncto Petro pontifice suo te sibi cardinalem postutant cor stitui sacerdotem, eorum vota necessario complenda esse prævidimus, quatenus et illi se gaudeant impetrasse quod postulant, et nos concessisse quod expedit videamur. Quia igitur ob cladem hostilitatis nec in civitate nec in Ecclesia tua est cuiquam habitandi licentia, ideo te auctoritate nostra Terracinensi Ecclesiæ cardinalem constituimus sacerdotem, admonentes ut ita de animabus populorum illic consistentium, Deo protegente, debeas esse sollicitus, quatenus callidi perversi'luc hostis insidiae commisso libi gregi qualibet arte nocere non valeant, sed sullicitudinis tuae grex circumseptus custodia, digni se pastoris gaudeat meruisse tutamina. In tuis actibus plebi exempla bene vivendi existant, avaritia in te vires non habebat. Tua praedicatione qui litteras nesciunt quid divinitus praecipiatur agnoscant. In Dei timore populum, quemadmodum, wvere possit, tui mores instituant. Operibus exerce quod subjectos doces et praedicas. Actus tui in aliorum correptionem proficiant, in adjutorium sibi vitae tuae imitationem a sumant. Sicque te in cunctis ofieribus exhibere festina, ut scripturam A constructionemque in te baheat, quicunque aut negligit, aut non potest lectione formari. Tota igitur mentis intentione ita lucrum animarum Domino nostro facere festinato, ut digna te merces ante ejus conspectum in die retributionis inveniat. Quidquid vero de praedictae rebus Ecclesiae vel ejus patrimonio, seu cieri ordinatione promotioneve, et omnibus generaliter ad eam pertinentibus, solerter atque canonice ordinare facereque provideris, liberam habebis, quippe ut sacerdos proprius, modis omnibus facultatem.