Latin
Book 7, Letter 12
Gregory the Great, Registri Epistolarum 12.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius u Respectæ abbaiissæ. Piæ postulatio voluntatis eileclu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. IProinde monasterio quod b in honorern sancti Cassiani est consecratum, in quo præesse dignosceris, juxta petitionem filiorum nostrorum c Dynamii atque Aurelianae, qui id religiosa devotione domui sui juris junctis uniisse aedificiis comprobantur, hæc privilegia prævidimus indulgeri: consui. tuentes ut obeunte ante dicti monasterii abbatissa, non extranea, seJ quam congregatio sibi de suis elegerit ordinetur; quam tamen si digna hoc ministerio judicala fuerit, ejusdem loci episcopus ordinet. In rcbus autem vel in dispositione monasterii ejusdem, nec episcopum, neque ecclesiasticorum quemquam aliquam habere decernimus potestatem; sed hæc ad sollicitudinis tuæ, vel quae post te in eodem loco fuerit abbatissa, curam statuimus per omnia pertinere. d Die siquidem natalis vel de. dicationis supradicti monasterii episcopus illuc missarum sacra nveniat solemnia celehrarc; a quo tamen ita est hoc officium exsolvendum, ut cathedra cjus nisi prædictis diebus, dum illic missarum solemnia celebrat, non ponatur. Quo discedente, similiter etiam cathedra illius de eodem oratorio auferatur. Caeteris vero diebus, per presbyterum, qui ab eodem episcopo fuerit deputatus, missarum officia, peragantur.