Latin
Book 7, Letter 12
Gregory the Great, Registri Epistolarum 12.2
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea erga vitam actusque ancillarum Dei sive abbatissæ, quae in suprascripto luerit monasterio constituta, episcopo, secundum Dei timorem, sollicitudinem statuimus adbibere; ut si aliquam de illic habitantibus exigente culpa oportuerit ultioni submitti, ipse juxta sacrorum canonum vigorem modis omnibus debeat vindicare. His ergo a nobis statutis atque concessis, ita te in congregationis tuæ disposilione stude sollicitiorem enixius in omnibus exhibere, ut iniqui hostis malitia nihil ibi quod maculari possit inveniat. Haec igitur omnia quae bujus pagina præceptionis amplectitur monasterio tuo in omnibus et ab omnibus in perpetuum servari, Cbristo protegente, censemus, quatenus indulturum privilegiorum beneficia in sua semper inviolabiliter firmitate permaneant. g Mense Novembri, indict. 15.