Latin
Book 11, Letter 12
Gregory the Great, Registri Epistolarum 12.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia quantum se adversarius noster ex omni parte præcaverit cognoscit, tanto per occulta quaerit irrumpere, et repugnantem sibi callida arte nititur dejicere, dilectionis lux vigilantia ardentiori se semper cura succendat; et ita cuncta, Deo adjuvante, praemuniat, ut lupus saeviens buc illucque discurrens, in oves dominicas ingrediendi locum non babeat. Eos ergo qui tibi commissi sunt, a gula, a superbia, ab avarilii, a vaniloquio, et ab omni immunditia, Redemptoris nostri suflraganle gratia prohibere ac studii tui sit per omnia custodire, ut tanto tibi majtr de commissa gubernatione merces accrescat, quanto subjecti tui contra adversarii nequitias te fuerint vigi ante victores.