Latin
Book 11, Letter 12
Gregory the Great, Registri Epistolarum 12.3
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque boni te dulcem, pravi sentiant correctorem. In qua videlicet correctione hunc esse ordinem noveris observandum, b ut personas diligas, et vitia persequaris, ne si aliter agere fortasse volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas quos cmendare desideras. Sic enim vulnus debes abscindere, ut non possis ulcerare quod sanum est; ne si I lus quam res exigit ferrum impresseris, noceas cui prodesse festinas, Ipsa enim in te dulcedo cauta sit, non remissa; correctio vero diligens sit, nun severa. Sed sic alterum condiatur ab altero, ut et boni liabeant amando quod caveant, et pravi metuendo quod diligant.