Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, incardinandum
Gregory the Great, Registri Epistolarum 126
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Januario arcbiepiscopo Caralis Sardiniae. Scriptis nis cor nostrum lætificasse dignosceris, qnod te mandatorum nos'rurum memorem fuisse testatus es. Et quia memoriter retinemus ea quae nos fraternitati tuæ mandasse commemoras, quemadmodum disponendum sit ubi voluntatis nostræ exspectatur auctoritas, scriptis praesen ibus breviter respondemus. Liberatus igitur, de quo nobis na fraternitas indicavit, qui diaconii fungi perhibetur officio, si a decessore tuo non factus est cardinalis, a ordinatis a te diaconibus nulla debet ratione præponi; ne eos quos consecrando probasse cognosceris, reprobare supponendo quodam modo videaris. Prædictum itaque Liberatum quem reprimendus ambitionis inflat spiritus, omni instantia ab intentus sui pravitate compesce, et ultimum inter diaconos stare constitue, ne dum se illicite præferri contendit, immeritus loco in quo nunc situsest judicetur. Cujus tamen si obedientia fueris invitatus, et cum post hæc cardinalem. facere volucris, nisi pontilicis sui cessionem solemni more meruerit, abstinendum ab omni incardnatione memineris, quoniam æquitati convenire non ambigis ut aliis servare non differas quod ipse quoque tibi servali desideras.