Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 72
Gregory the Great, Registri Epistolarum 72-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Laurentio episcopo a Mediolanensi. Scripta fraternitatis vestrae suscipiens, gratias omnipotenti Deo retuli, qui desiderabili me sospitatis cjus nuntio relevavi! . Quod autem perhibetis ab exactione patrimonii Siciliæ provinciæ juri sanctæ cui Deo auctore præsidetis Ecclesiæ certam redhiberi pecuniæ quantitalcm, pro eo quod ab actoribus sanæ Romanae Ecclesiæ illa in tempure patrimonii Ccclesiæ vestrae celebrabatur exactio, necessarium fuit, juxta tenorem scriptorum a vobis directorum, acceptarum illatarumque pecuniarum summam inspicere, et tutius ratiocinii meriturn subtiliter indagare; qui- Lus perspectis, nihil a sancta ROmana Ecclesia Ecclesiæ vestrae allegatum cst redhibcri. Sed quia dnm Constantius diaconus vester ad ea duae objecta a nostris fuerant aliud allegavit, examen negotii venit in dubium, quod subtilius poterat ventilari si qua persona existeret cum qua definiri aliquid stabiliter potuisset. Proinde necesse est ut sanctitas vestra hac de re personam instituat, cum qua Romana Ecclesia aliquid debeat solide definire, ut sive nihil debet, ex judicio pateat; seu aliquid debuit. et restituit, persona quam instituitis securitatem so. lemniter emittat