Latin
Book 2, Letter 17
Gregory the Great, Registri Epistolarum 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Paulino episcopo Scire te volumus quia Maximiano fratri et coeplscopo nostro scripsimus ut fraternitatem tuam Ecclesiae b Liparitanje ex nostra auctoritate praeesse constituat. Gui te modis omnibus obedire necesse est, ejusque te Ecclesiæ utilitatibus praecipimus decenter insistere, et quaeque ejus commoditatibus agnoveris oportere, te volumus sine cunctatione peragere. Ecclesiam vero Taurianensem, quoties opportunum tempus credideris, visitabis. Ita ergo fraternitas tua hæc omnia implere festinet, ut et sui præsentia Liparilauam salubriter disponat Ecclesiam, et visitationis studio Taurianensem d Ecclesiam congregere et fovere non desinat. e Data mense Martio, indictione decima.