Latin
Book 2, Letter 18
Gregory the Great, Registri Epistolarum 18
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Natali episcopo Salonitano. Multis ab urbe tua venientibus, frater charissime, dici, pastorali cura derelicta, solis t* conviviis occupatum (Grat. dist. 44, c. 5). Quae audita non crederem, nisi haec actionum tuarum experimentis approbarem. Mam quia nequaquaM lectioni studeas, nequaquam exhortationi invigiles, sed ipsum quoque usum ecclesiastici ordinis ignores, hoc estin testimonium quod cis sub quibus es positus reverentiam servare nescis. Cum enim sanctae memoriae decessoris mei fueris scriptis prohibitus ne contra llouoratum archidiaconuln nuru dolorem tam longe ingratitudinis in cordo retineres, cumque et a me haec tibi summopere fuerint interdicta, et mandata Dei negligens, et scripta nostra contemnens, præfatum llonoratum archidiaconum tuum, quasi c ad fortiorem honorem provehens, conatus es callida arte degradare. Unde actum est ut eo archidiaconatus loco summoto alium accersercs. qui tuis moribus obtemperare potuisset, cum praefatus vir pro nulla tibi re, ut arbitror, displicuit, nisi quod a vasa sacra et velamina tuis te parentibus dare prohibebat. Quam causam subtili voluimus et nunc ego, et tunc sanctae memoriae decessor meus, indagatione discutere; sed tu, tuorum tibi actuum conscius, personam ad judicium instructam transmittere distulisti. Proinde fraternilastua, vel post frequentatam toties admonitionem a culpae suae errore resipiscat, et præfatum Honoratum in suum, moi ut mea scripta susceperit, locum suscipiat. Quod si forte facere distuleris, usum tibi pallii, qui ab hac sede concessus est, uoverizs esse sublatum. Si vero, etiam amisso pallio, in eadem pertinacia adhuc persistis, dominici corporis ac sanguinis te scias participatione esse privatum. Post quæ jam necesse est ut causas tuas subtilius indagantes, an in episcopaiu ipso persistere debeas, summa cura atque inquisitione debeamus tractare. Eum vero (Grat. 7, II, c. 40)quicontra justitiae regulam, e ad locum alterius se provehi consensit, ab ejusdem archidiaconatus honore deponiJnus. Qui si ulterius in loco eodem ministrare præsumpserit, se participatione communionis sacræ noverit esse privatum. Tu igitur, frater charissime, nequaquam nos amplius provoces, De duros valde in asperitate sentias, quos erga te positos in charitate contemnis. Restituto igitur loco suo Honorato archidiacono, instructam personam sub festinatione transmitte, qui mihi hoc debere ex ratione fieri suis possit allegationibus demonstrare. Eumdem namque archidiaconum ad nos venire decrevimus, ut quidquid justum, quidquid omuipotenti Deo placitum fuerit, cognitis assertioni. bus partium decernamus. Nos enin. nullum pro personali amore defendimus, sed auctore Deo, normam justitiae, postposita cujuslibet personae acceptione, custodimus. (Cf. Joan. Diac. ,lib. III, c. 54.)