Latin
Book 6, Letter 17
Gregory the Great, Registri Epistolarum 17.2
Unproofread scanNot analysed yet
Indicamus itaque vobis Joannem presbyterum latorem præsentium liberum ab his quibus accusatus fuerat elslitisse. Cujus fidem facto concilio subtili examinatione, a ut petiit, perscrutantes, nullam in eo culpam prava confessionis invenimus. Sed quia restæ fidei, Deo miserante, professor ac cultor apparuit, nostra eum definitione absolvimus, præsertim cum accusatores ipsius quae esset Marcianistarum quam commemorabant hæresim se nescire professi sunt. Eapropter, paterno salutantes affectu, quæsumus ut favoris vestri eum gratia tueri digne- Inini. Et ne quisquam illum frustra post hoc velit affligere, aut aliquam ei pro hac re quolibet modo molestiam irrogare, ita eum excellentiae vestrae defensio contra haec instantius pro sua mercede prolegat ac defendat, ut nec hunc amplius tribulatio injusta consumat, et ejus vobis vicem humani generis conditor ac Redemptor, quem sincera confessione colitis, inter bona plurima quae agilis recompenser. b Mense Octobri, indictione i 4.