Latin
Book 6, Pallii usum roneedit, et anti jua firmat privilegia
Gregory the Great, Registri Epistolarum 582
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius b Joanni episcopo Syracusano. Apostolicae sedis benevolentia et antiquæ consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuæ, quam in Syracusana Ecclesia gubernationis officium const It suscepisse, pallii usum praevidimus concedelldum, illis videlicet temporibus e atque eo ordine quibus decessorem quoque tuum usum esse non ambigis: hoc nihilominus admonen! es, ut sicut a nobis hujus decoris usum ad sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate, ad gloriam in Christo nostram, susceptum adornare contendas officium. Sic enim alterno erie invicem decore conspicuus, si ad hujus corporis habitum a mentis quoque tuæ bona concordent. Omnia enim privilegia quae tuae pridem concessa esse constat Ecclesiæ, nostra auctoritate firmamus, et illibata decernimus permanere. (Vide sup. l. v, ep. 17.)