Latin
Book 2, Librum Regulæ pastornlis laudat: objicit tamen non fore qui sacra mysteria cele…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Attestatur Gregorius sancius, cujus stylum sequeris, cujus exemplo delitescere cupiebas, ut pondus sacerdotii declinares, quod quale sit in toto libro tuo liquide declaratur; tamen portas quod metuebas. Pondus enim tuum sursum fertur, non deorsum; non quod tead ima premat, sed quod ad astra susioliat; dum per Dei gratiam, et obedientiæ meritum, operisque boni efficientiam, fit suave quod per imbecillitatem humanam videbatur habere gravedinem. Dicis enim ea quae consonant apostolis, et apostolicis viris. Pulcher enim pulchia dixisti, et in his pulchrum te esse ostendisti. Nolo ergo te similare indecoro pictori pulchra pingenti, quia spiritalis doctrina a spiritali inente proficiscitur. Plus plerisque aestimatur pictor homo, quam inanimata pictura. Sed hoc non assentationi aut adulationi reputes, sed veritati; quia nec me decet mentiri, nec te decet falsum laudare. Ergo plane licet fidus, et te et omnia tua pulchra conspexi, et memet in comparationem tui sitis indecorum vidi. Unde precor per gratiam Dei quae in te exuberat, utnon respuas deprecantem, sed libenterdoceas quæ me fateor ignorare. Compellimur enim necess! tate facere quod doceas.