Latin
Book 2, Librum Regulæ pastornlis laudat: objicit tamen non fore qui sacra mysteria cele…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Peritus enim dum non reperitur qui ad officium sacerdotale veniat, quid fiendum est, nisi ut imperitus ut ego sum ordinetur? Jubes ut non ordinetur imperitus. Sed pertractet prudentia tua ne forte ad peritiam sufficiat ei scire Jesum Christum, et hunc crucifixum; si autem non sufficit, nemo erit in hoc libro qui peritus esse dicatur; nemo erit utique sacerdos, Ii nisi peritus esse non debet. Bigamis enim aperta fronte resistimus, ne sacramentum utique corrumpatur. Quid si unius uxoris vir, ante uxorem, mulierem tetigerit? Quid si uxorem non habuerit, et tamen sine mulieris tactu non fuerit? Consolare nos stylo tuo, ut non puniamur nec nostro nec alieno peccato. Valde enim metuimus ne per necessitatem ea faciamus quæ non debemus. Ecce obediendum est præceptis tui:, ut talis fiat, qualis apostolica decet auctoritas; et non reperitur qualis quæritur. Cessabit ergo (idcs, quae constat ex auditu; cessabit baptismus, si non fuerit qni baptizet; cessabunt illa sacrosancta mysteria, quæ per sacerdotes fiunt et ministros. In utroque periculum manet; aut talis ordinetur qui non debet, aut nun sit qui sacra mysteria celebret vel ministret.