Latin
Book 11, Letter 20
Gregory the Great, Registri Epistolarum 20.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea questus nobis est suprascriptus reveren. dissimus frater noster quod el episcopium Ecclesiae ipsius hactenus detineas, et occasione blandiaris, ut episcopi patris tui vestes tibi, vel alia quae in episcopio inventa sunt applices. Et ideo si ita est, et ab episcopio te præcipimus sine mora recedere, et quidquid praedictus pater tuus episcopatus sui tempore de proprio Ecclesiæ constiterit conquisisse, ne tollas, quia et sacris canonum legibus esse noscitur definitum, ut in his quæ antistes episcopatus tempore acquisiveril, non alius, nisi sola succedat Ecclesia.