Latin
Book 11, Letter 20
Gregory the Great, Registri Epistolarum 20.3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Asserit etiam Ferocinatum quemdam condito testamento hxredem nostram instituisse Ecclesiam, atque Ecclesiae sancti Joannis, quae ante porta; Hurtonensis civitatis sita est, e duos casales fundi campos per Ausinianum legati titulo reliquisse, et a nostra eos nunc Ecclesia detineri. Quos quia secundum voluntatem defuncti sibi petit debere contradi, experientia tua, lecta serie testamenti, si ita esse repererit, nec est quod rationabiliter a parte nostræ opponi possit Ecclesiae, praedictos casales tradere suprascripio fratri nostro non differat; quia dum talibus nos etiam de proprio convenit impartiri, ea que illis competunt, nullo modo a nostris irrationabiliter patimur