Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 21
Gregory the Great, Registri Epistolarum 21
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Natali episcopo Salonitano. Scripta (Grat. dill. 74, cap. Geita) reverentiae tuae, quae a processioni nostrae gratias referebant, offerente Stephano diacono, quem direxistis, accepimus; et nimirum valde credenda sunt gratia et studio charitatis impensa, dum pontiOcatus vestri congaudere ordinem ratio commonebat. Idcirco nos salutationis tuae causa redditi laetiores, conscientiam nostram indicamus, ipsius honoris oncra me aegro animo suscepisse. Sed quia divinis judiciis non poteram resultare, necessario mentem meam parti laetiori revocavi. Pro qua re reverentiam vestram epistolario sermone doposcimus, ut tam nos quam Christianus grex curæ nostrae commissus orationis vestrae solatiis perfruamur, quatenus ea valeamus praesidii firmitate procellas temporum superare. °Mense Februario, indictione nona.