Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, De contentione ipsius contra episcopum Ecclesiæ. suum, et de custodia rerum
Gregory the Great, Registri Epistolarum 24
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Honorato diacono c Salonitano. Ea quæ nobis contra vos tu et episcopus tuus contraria direxistis scripta agnoscentes, doluimus, eo qnod inter vos nihil charitas recognoscit. Verumtamen te in officio ordinis lui administrare præcipimus; et si illic potest, superante gratia, causa vestri scandali definiri, multum credimus vestrae animae aClluisivisse. Sin vero ita discordia inter vos partes suas armavit, g ut in tumore scandali voluntas vestra debeat remanere, tu ad nostram audientiam indifferenter occurre, et episcopus tuus pro se dirigat quam elegerit personam instructam; v omnia subtili ratione perpensa constituere, quae visa fuerint partibus, doleamus. Scire vero te volumus (Extra de offic'o Arch. c. 5), quod a te omnia districte quæsituri sumus; a quia vel propriae ecclesiæ, vel quae de diversis ecclesiis cimelia sunt collecta; sub omni nunc sollicitudine et fide servantur. Quod si quid et eis vel negligentia, vel cujusquam fraude deperierit, tu in hoc reatu constringeris, qui per archidiaconatus ordinem custodiae ejusdem ecclesiæ arctius implicarise