Latin
Book 5, Letter 21
Gregory the Great, Registri Epistolarum 21.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Conslantinæ Augustae. Omnipotens Deus, qui pietatis vestræ cor suæ deltera majestatis tenet, et nos ex vobis protegit, et v. . bis pro temporalibus actibus aeternae præmia remunerationis parat. Nam Sabiniano diacono responsali meo scribente cognovi in causis beati Petri apostolorum principis contra a quosdam superbe humiles et ficte blandos quanta se justitia vestra serenitas inlpendat. Et in Redemptoris nostri largitate cOROtln. quia bonum hoc in serenissimo Dommo et piissimis filiis, b in cœlesli quoque patria retributionem rec:- pietis. Nec dnhium est peccatorum vinculis solutos alterna vos bona recipere, qui in causis ejus Ecclesiæ ipsum vobis cu i potestas ligandi et solvendi data est debitorem rccistis. Unde adhuc peto m nullius prævalere contra veritatem hypocrisim permittatis, quia sunt quidam qui juxta egregii prædicatoris vocem per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium, qui veste quidem despecti sunt, a sed corde tument. Et quasi in hoc mundo cuncta despiciunt, sed tamen ea quæ mundi sunt cuncta simul adipisci quaerunt. Qui indignos se omnilus hominibus fatentur, sed privatis vocabulis contenti esse non possunl, quia illud appetunt unde omnibus digniores esse videantur. Vestra itaque pietas, qnam omnipotens Deus cum serenissimo domino universo mundo præesse constituit, illi per favorem justitiae famulatum suum reddat a quo jus tantae potestatis accepit, ut quanto verius in exsecutione veritatis auctori omnium servit, tanto securius confmisso sibi mundo dOnliuetur.