Latin
Book 5, Letter 21
Gregory the Great, Registri Epistolarum 21.2
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea indico quia piissimi domini scripta suscepi, ut fratri et consacerdoti meo Joanni debeam esse pacificus. Et quidem bic religiosum dominum decuit ut ista præciperet sacerdotibus. nova Sed cum se præsumptione atque superbia idem frater meus universalem episcopum appellet, ita ut sanctae memoriae decessoris mei tempore ascribi se in synodo tan hoc superbo vocabulo faceret, quamvis cuncta acta illius synodi, sede contradicente apastolica, soluta sint, triste mihi aliquid serenissimus dominus innuit, quod non eum corripuit qui superbit, sed magis ab intentione mea declinare studuit, qui in hac causa e Evangelicrun1 et canonum humilitatis atque rectitudinis veritatem defendo. Qua in re a prædicto fratre et consacerdote meo contra evangelicam sententiam, contra beatum quoque Petrum apostolum, et contra omnes Ecclesias, contraque statuta canonum agitur. Sed est omnipotens Dominus, in cujus manu sunt omnia, de quo scriptum est: Non est sapientia, non est prudentia, non ext consilium contra Dominum (Prov. XXI, 30). Et quidem saepe praefatus sanctissimus frater serenissimo dommo multa suadere conatur, sed bene novi qnia tantæ illæ orationes ejus et lacrymae nil ei a quoquam contra rationem aut animam suam subripi permittunt.