Latin
Book 5, Letter 21
Gregory the Great, Registri Epistolarum 21.3
Unproofread scanNot analysed yet
Triste tamen valde est ut patienter feratur quatenus, desp ctis omnibus, prædictus frater et coepiscopus meus solus conctur appellari episcopus. Sed in hac ejus superbia quid aliud nisi propinqua jam Antichristi esse tempora designatur? Quia illum videlicet imitatur. qui spretis in sociali gaudio angelorum legionibus ad culmen conatus est singularitatis erumpere, dicens: Super astra cœli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti. in lateribus Aquiloni. ,ct ascendam super altitudinem nubium, et ero sinliti. Altissimo (lsai. XIV, 13). Unde per omnipotentem Dominum fORo ne pictatis vestræ tempora permittatis unius hominis clatione maculari, neque tam perverso vocabulo ullum quoquo modo præbeatiS assensum, mque hac in causa nequaquam mo pietas vestra despiciat, quia etsi peccata Gregorii tanta sunt ut pati talia debeat, Petri tamen apostoli peccata nulla sunt, ut vestris temporibus pati ista mereatur. Unde iterum atque iterum per omnipotentem Dominum rogo ut sicut parentes priores vestri principes, sancti Petri apostoli gratiam quæsierunt, ita vos quoque et hanc vobis quaerere et conservate curetis, et proptEr peccata nostra, qui ei indigne servimus, ejus apud vos honor nullatenus minuatur, qui et modo vobis adjutor esse in omnibus, et postmedum vestra valeat peccata dimittere.