Latin
Book 2, Ut Venantio chartas exconsulatus, oblatis xxx auri libris, postulanti apud impp…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 212
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius b Honorato diacono. Filius meus Dominus Venantius nepos quondam Opilionis patricii ad heatum Petrum apototum venit, hoc a me summopere petiturus, ut causam ejus tuae dilectioni commendare debuissem. Honores enim non habet, et chartas exconsulalus petiit, pro quibus triginta auri libras transmisit, ut ei debeant comparari. In qua re volo ut dilectio tua se summopere impendat, quia talis vir est, cui etiam honor sine pretio debeatur. Et quia easdem chartas emere paratus est, ut dixi, non valde necesse e-t ut ex me aliquid serenissimis principibus dicatur, sed magis ei se agat dilectio tua, quatenus, oblatis in sacello consuetudinibus, honores mereatur accipere. Si quid tamen potueris de eo mitius agere, maximam mercedem habebis. Sed ita fac ut labor ejus quo hic ad nos fatigatus est, vacwus non sit. Si vero in eadem causa difficile aliquid esse perspexeris, e jam quia per me hoc postulet, indicare debes, et cujus boni'atis, cujus modestiae sit atque sapientiae serenissimis Dominis intimare.