Latin
Book 2, Letter 52
Gregory the Great, Registri Epistolarum 52.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero dicitis nostris temporibus debere scrvari quæ a meis quoque prædecessoribus tradita atque custodita sunt, absit hoc a ine ut statuta majorum consacerdotibus meis in qualibet Ecclesia infringam, quia i mihi injuriam facio, si fratrum mecrum jura perturbo. Sed cum responsales vesu i advenerint, quæ inter vos et præfatum Honoratum archidiaconum sint justa cognoscam; etex ipso meo examine perpendetis quia si pars vestra per justitiam fulla est, nihil adversum a me perferetis, sicut nec anie pertulisiis. Sin vero sæpe fato Honorato archidiacono in assertione sua justitia suffragatur, ex ejus absolutione monstrabo quia personas etiam quas novi in judicio non agnosco. De excommunicationis vero articulo (Grat. 24, q. 3, cap. 15), quae tamen interposita conditione secundo vel tertio jam, ut iia dicain, ex necessitate subjuncta est, beatitudo vestra immerito queritur, cum Paulus apostolus dicat: In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam (II Cor. x, 6). Sed ista jam transeant, ad nostra redeamus. Si enim recte agit, ego domno Natali non possuin conjunctus non esse, cujus me affectui valde esse debitorein novi.