Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 23
Gregory the Great, Registri Epistolarum 23
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Gregorio a praeposito Italiæ. Bonitatem excellentiæ vestræ, quam semper cognitam habui, nunc experimento superaddito recognovi. Unde omnipotentem Deum deprecor, ut sua vos protectione custodiat, vobisque et apud se gra. tiam, et apud serenissimos principes largiatur. Si autem nullæ hominum qui intersunt pravitates nos dividant, esse me vestrum proprium valde certum tenete. d Quod in omnipotente Domino conOdo, quia hoc vobis etiam per documentum meæ attestationis ostendo. Salutationis igitur alloquium solvens, peto ut quo'ies usus exegerit, vestris me affatibus relevare curetis.