Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 24
Gregory the Great, Registri Epistolarum 24-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Anthemio subdiacono. Insinuatum nobis est ancillas Dei quasdam b Nolanæ civitatis, in c Aboritam domo commorantes, nimiam victus vestitusque penuriam lustinero. Quibus ex praecepto Dei subvenire nos convenit, et inopiam carum, in quantum possumus, donante Domino, sublevare. Propterea experientiae tuae præsenti jussione Inaudamus, ut de hac præsenti nona ind! -ctione, quadraginta in auro cis solidos dare dcbeas, et deinceps auccedentibus indictionibus annuos viginti solidos ministrare, qui tuis pos-int rationibus imputart. Praeterea Paulino presbytero monasterii sancti Erasmi, quod in latere montis Soractis situm est, sed et duobus monachis in oratorio sancti Archangeli servientibus, qnod in c Lucullano castro juxta sancti Petri basilicam esse dignoscitur, binos te in præsenti tantummodo solidos dare præcipimus, qui et ipsi tms rationibus imputentur. Ita ergo fac, ut impensæ mercedis tu quoque participium sOrtiaris.