Latin
Book 12, Letter 24
Gregory the Great, Registri Epistolarum 24.3
Unproofread scanNot analysed yet
d Præterea, quia idem charissimus quondam lilius meus Claudius, aliqua me loquente de Proverbiis, dc Canticis canticorum, de Prophetis, de I bris quoque Regum, et e de Heptateuco audierat, quæ ego scripto tradere prae infirmitate non potui, ipse ea suo sensu dictavit, ne ohlivione deperirent, ut apto tempore hæc eadem mihi inferret, et emendatius dictarentur. (Quae cum mihi legisset, inveni dictorum meorum sensum valde inutilius fuisse permutatum.) Unde necesse est ut tua experientia, omni excusatione atque mora cessante, ad ejus monaslerium accedat, convenire fratres faciat, et sub omni veritate quantascunque de diversis Scripturis chartulas detulit, ad medium deducant, quas tu suscipe, et mihi celerrime transmitte.