Latin
Book 12, Letter 24
Gregory the Great, Registri Epistolarum 24.4
Unproofread scanNot analysed yet
De tuo autem rediti, quia molestiam te validam incurrisse cognovimus, Deo propitio, in subsequenti cogitamus. Illud autem quod ad me quorundam relaLiono perlatum est, quia reverendissimus trater et coepiscopus meus Marinianus legi B commenta beati Job publice ad vigilias faciat, non grate suscepi, quia non est illud opus populare, et rudibus auditoribas impedimentum magis quam provectum benerat. Sed dic ei ut u commenta Psalmorum legi ad vigilias faciat, quae mentes sæcularium ad bonos mores praecipue informant. Neque eniin volo dunt in hac carne sum, si qua dixisse me contigit, ea facile hominibus innotesci. Nain quia dilectissime memoriae Anatolius diaconus quaere ili ac jubenti domno imperatori librum Regulae pas'oralis dedit, aegre sus. cepi, quem sanctissimus frater et coepiscopus meus Anastasius Antiochenus in Graecam linguam transtulit. Et, sicut mihi scriptum est, ei valde placuit, sed mihi valde displicuit ut qui meliora habent in- Ininimis occupentur.