Latin
Book 12, Letter 24
Gregory the Great, Registri Epistolarum 24.6
Unproofread scanNot analysed yet
De loco autem Albini quid dicam, de quo nobis aperte contra justitiam respondetur T De quo tamen debes districtius cogitare. Praeterea ante aliquantum temporis experientiæ tuae praeceperamus ut apud eminentissimum filium nostrum præfectum ageret, quatenus cura formarum committi I Augusto vicecomiti dcbuisset, pro eo quod omnino solli itus atque strenuus vir est. Et ita hactenus distulisti, ut nobis nec quid egeris indicares. Et ideo apud eumdem eminentissimum filium nostrum vel modo omni agere intentione festina, k ut formae praedicto clarissimo viro per omnia commiLtantur, quatenus sollicitudine sua aliquatenus eas valeat reformare. Nam sic despiciuntur atque neg'iguntur formae ipsae, et nisi major sollicitudo fuerit, intra paucum tempus omnino depereant. Sicut ergo nosti quam necessaria causa sit et generalitati utilis, sic studendum tibi est, ut praedicto, sicut diximus, viro pro sua sollicitudine modis omnibus committatur. ID Datum mense Januario, indictione 5.