Latin
Book 12, Letter 24
Gregory the Great, Registri Epistolarum 24.5
Unproofread scanNot analysed yet
In parte autem tertia beati Job in co versu i:. quo scriptum est: Scio quod liedemptor meus vivil, suspicor quia prædictus frater et coepiscopi, meos Marinianus mendosum codicem habeat. Nam in scrinio nostro idem locus aliter habetur quam hunc in aliorum Codicibus esse cognovi, atque ideo eumdem locum relevari feci, ut sicut in scrinio nostro est, ita quoque hunc et saepefatus frater meus habeat. Quatuor enim verba sunt, quæ si eidem loco defuerint, non modicum possunt lectori scrupulum generare. Haec omnia subtiliter et celeriter exsequere. Et si apud excellentissimum exarchum nihil potes, vel haec non videaris neglexisse quae potes.