Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 25
Gregory the Great, Registri Epistolarum 25.3
Unproofread scanNot analysed yet
in:quo etiam rationali vigilanter adjungitur, ut duodecim patriarcharurn nomina describantur. Ascriptos enim Patres in pectore ferre, est antiquo rum vitam sine intermissione cogitare. Nam tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum exempla Patrum praecedentium indesinenter iutucLur, cum sanctorum vestigia sine cessatione considerat, et cogitationes illicitas deprimit, ne extra ordinis sui Iimitem pedem operis tendat. Rursum cum me ad consideranda debita pastoris opera confero, perpendo quanta intentione curandam est ut sit operatione præcipuus, quatenus vitae viam subditis vivendo denuntiet, et grex, qui pastoris vocem moresque sequitur, per exempla melius quam per verba gradiatur. Qui enim loci sui necessitate cogitur summa die cere, hac eadem necessitate compellitur summa monstrare. Illa namque vox libentius auditarum cor penetrat, quam dicentis vita commendat; quia quod loquendo præcipit, ostendendo adjuvat ut liat. Hinc enim per prophetam dicitur: Super montem excelsum ascende tu qui evangeluzas Sion (Isai. XL, 9). Ut videlicet qui cœlesti prædicatione utitur, ina jam tertenorum operum deserens, in rerum culmine stare videatur, tantoque subditos facilius ad meliora pertrahat, quanto per vitæ mEritum de supernis clamat. Hinc divina lege armum sacerdos in sacrificium et dextrum accipit et separatum (Levit. VII, 33, seq.) ,ut non solum sit ejus operatio utilis, sed etiam singularis; nec inter malos tantummodo quæ recta sunt faciat, sed bene quoque operantes subditos, sicut honore ordinis superat, ita euam morum virtute transcendat. Cui in esu quoque pectusculum cum armo tribuitur, ut quod de sacrificio præcipitur sumere, hoc de semetipso discat Conditori suo immolare. Et non solum pectore quae recta sunt cogitet, sed spectatores suos ad sublimia armo operis invitet. Nulla praesentis vitae appetat, nulla pertimescat, blandimenta mundi, respecto intimo terrore, desptnat, terrores autem considerato internæ dulcedinis blandimento contemnat. Unde supernae quoque vocis imperio, in utroque humero sacerdos velamine superbumeralis astringitur, ut contra adversa et prospera virtutum semper ornamento muniamur, quatenus juxta Pauli vocem (II Cor. VI, 7), Per arma justitiæ a dextris sinistrisque gradiens, cum III sola quæ anterima sunt nititur, in nullo delectationis infimæ latere flectatur. Non hanc prospera ełevent, non adversa perturbent, non blanda usque ad voluptatem demulceant, non aspera ad desperationem premant; ut dum nullis passionibus intentionem humiliat, quanta in utroque humero superhumeralis pulchritudine tegatur, ostendat.