Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 25
Gregory the Great, Registri Epistolarum 25.2
Unproofread scanNot analysed yet
Perpendo quippc quod omni cura vigilandum est ut rector cogitatione sit mundus, opcratione præcipuus, discretus in silentio, utilis in verbo, singulis compassione proximus, præ cunctis contemplatione suspensus, Lene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum jusliliæ erectus. Quæ videlicet cuncta dum subtili studeo inquisitio ne perscrutari, ipsa Ine in singulis latitudo con. siderationis angustat. Nam sicut prædixi, curandum summopere est ut rector cogitatione sit mundus, quatenus nulla hunc immunditia polluat, qui hoc suscepit officii, ut in alienis quoque cordibus po! lutionis maculas tergat. Quia necesse est (Caus. i U. ,cap. Necesse ell) ut esse munda studeat manus, quae diluere sordes curat, ne tacta quæque dcterius in- "uinet, si sordida ipsa insequens lutum tenet. Scriptum namque est: Mundamini, gui (ertis vasa Domini (Isai. LII, 11). Domini etenim vasa ferunt, qui proximorum animas ad interna sacraria perducendas ia conversationis suae exemplo suscipiunt. Apud semetipsum ergo quantum debcat mundari conspiciat, qui ad æternitatis templum vasa viventia in sinu propriæ conversationis portat. Hinc divina voce praecipitur (Exod. XXVIII, i2, seq.) ,ut in Aaron pectore rationale judicii vittis ligantibus imprimatur, quatenus sacerdotale cor nequaquam cogitationes fluxæ possideant, sed ratio sola constringat. Nec indiscretum quid vet inutile cogitet, qui ad exemplum vitae aliis constitutus ex gravitate semper debet ostendere quantam in pectore rationem portet.