Latin
Book 6, Letter 26
Gregory the Great, Registri Epistolarum 26.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Bed absit hoc, absit a sacerdotali animo, ut in qualibet causa privato zelo moveatur. Ego autem et vestræ dilectioni providens (Grat. I, q. 6, can. 2), et meæ animæ omnipotentis Dei judicium pertime- Icens, ejusdem Maximi causas subtiliter exquiri desidero, si nullis criminibus pressus quae sacro ordini contradicunt, si non per simoniacam hæresim, id est praemia quibusdam se eligentibus præbendo, ad sacerdotale pertingere officium conatur. Tunc liber pro vobis apud Dominum intercessor erit, si oon obligatus de suis ad locum intercessionis venerit.