Latin
Book 6, Letter 26
Gregory the Great, Registri Epistolarum 26.3
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus tamen jam culpa superbiae in aperto monstratur, quod evocatus ut ad nos venire debeat, diversis excusationibus renititur, refugit, metuit. Unde ergo trepidat, si eum de his quibus inclamatus est conscientia non accusat? Ecce jam diu dilectio vestra sine pastore est, et sicut vobis omnipotens Deus innotescat, vebememer destitutioni vestrae et medutlitus ex toto corde compatior. Audio enim quæ in grege Domini dilaniationes fiunt. Sed cum pastor deest, qui contra lupos invigilet? ideoque prædictum Maximum ut huc ad nos veniat urgete, quatenus si hunc innocentem invenire possimus confirmemus. Sin vero ea quæ de eo dicta sunt vera patuerint, non jam tandiu dilectio vestra per interpositionem personæ ejus destituta sit.