Latin
Book 6, Letter 26
Gregory the Great, Registri Epistolarum 26.4
Unproofread scanNot analysed yet
De me enim certum tenete quia nec odio, nec privati studii zelo, contra eum movear; sed quidquid canonicum justumque fuerit, auctore Deo, decerno. Miratus autem valde sum (Grat. dist. 93, c. 2) quia in tanto Salonitanæ Ecclesiæ clero veI populo vix duo ex sacris ordinibus inventi sunt, frater scilicet et coepiscopus noster Paulinus, et dilectissimus filius Incus Honoratus archidiaconus ejusdem Ecclesiæ, qui communicare Maximo sacerdotium rapienti minime consentirent, et se Christianos esse cognoscerent. Debuistis enim, filii charissimi, pensare ordines vestros, et quem sedes apostolica repellebat repulsum cognoscere, ut prius, si posset ab illatis criminibus mundaretur; et tunc ei vestra dilectio communicaret, ne parlie. ps obligationis ejus existerete Nos tamen ec ga charitatem vestram visceribus pietatis astringimur; et quia quosdam vestrum violenter pressos ad consentiendum ei ei ad communicandum cognovimus, omnipotentem Dominum ucprecamur, ut vos ab omri reatu peccatorum vestrorum atque ab omnibus vinculis alienæ obligationis absolvat, vobisque et in præsenti vita suæ protectionis gratiam tribuat, et nos de vobis in aeterna patria gaudere concedat. d Mense Martio, indictione 14.