Latin
Book 6, Letter 27
Gregory the Great, Registri Epistolarum 27.2
Unproofread scanNot analysed yet
Comperi autem quod quidam perversæ mentis homines illic insinuare conati sunt quia ego contra Maxi II um quodam odio movear, et non ea quæ canonic. ,sed ea potius quae furoris suut exsequi concupiscam. Sed absit hoc, absit a sacerdotali animo, ut in qualibet causa privato zelo moveatur. Ego vero populo in illis partibus consistenti, ac meæ animæ providens et omnipotentis Dei judicium pertimescens, causas ejusdem Maximi exquiri volo. et cum omni sinceritate revelante Domino quod est canonicnm definire. Cui quoniam frequenter scripsimus ut non prius sacra missarum solemnia celebraret quam causam ejus potuissemus agnoscere, alioquin psset communione privatus; et ex hoc jam superbiæ ipsius culpa in aperto monstratur, quod, sæpius, sicut dixi, admonitus ut ad nos veniret, diversis excusationibus renititur, refugit, mcluit. Unde ergo trepidat, si cum de his quæ dicta sunt conscientia non accusat? Hæc ergo cognosceutes, postquam vobis nullam cle ignorantia excusatinem assumere potestis, rego, honor et moneo, ut a prohibitæ vos communionis consortio per omnia suspendatis, nec cuiquam sacerdoti sprascripto Maximo communicanti contra animam suam quisquam vestrum communicare præsumat.