Latin
Book 6, Letter 27
Gregory the Great, Registri Epistolarum 27.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quia tamen audio, sicut præfatus sum, quosdam vestrum ignorantia lapsos, quosdam etiam acommunicandum violenter esse oppressos, omnipotentem Dominum deprecor, ut et eos qui huic pravitati minime consenserunt perpetua gratiæ suB protectione custodiat, et optata eis largitate respondeat, et illos quos aut studium, aut ignorantia, aut alia quælibet causa, traxit in culpam, ab omni reatu peccatorum, atque ab omnibus vinculis alienæ obligationis absolvat, omnibusque in praesenti vita protectinis suæ gratiam tribuat, et nos de vubis iri æterna patria gaudere concedat. tigitur hæc vobis intercessio apud Deum Salvatorem nostrum proficiat, adhortationibus nostris pro animæ vestræ salute obedientiam exhibete, et ab illis sacram communionem percipite quos se ab ante dicti Maximi communione abstinuisse vel abstinere cognoscitis.