Latin
Book 6, Letter 29
Gregory the Great, Registri Epistolarum 29.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
cupis a sub curandarum rerum atque causarum nomine prægravare. Debes enim recolere quia te præsente, diversis etiam presbyteris et diaconis,clericisque tuis præsentibus, contra testamentum ipsiu8 præceptum, sicut postulavere, concessimus. Ubi tamen ejusdem decessoris tui dispositio quam fecerat de monasterio ipso firmata est, tu nunc ista dissimulans, contraria nos poscis debere præcipere. Et hæc quidem ł scimus, non tua sunt; sed dum incongrua dicentes audire don renuis, non solum opinionem tuam, sed gravas et animas. Quia ergo te multum diligo, instanter admoneo, quod districte considera, ut non plus preuniæ quam animabus studeas. IlIud a latere respiciendum est, ad hoc autem tota mentis inten'ione Jaboraodum, d ac vehementius innitendum. Huic rei operam et sollicitudinem vigilanter impende, quia Redemptor noster a sacerdotis officio non quaerit aurum, sed animas.