Latin
29.3 to 29.4
Gregory the Great, Registri Epistolarum 29.3-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea pervenit ad nos quia monasteria quae sub fraternitate tua sunt constituta clericorum importunitalibus et diversis eorum molestiis praegraventur. Quod ne de cætero fiat, districta hoc interminatione compesce, quatenus monachis illic degentibus libere in Dei nostri laudibus liceat eJlultare. Romanum vero atque Dominicum clericos, qui de hac urbe ausu temerario sine nostra praesumpserunt benedictione discedere, licet majori fuerant ultione plectendi, tamen relaxari eis benignitatis studio debet, ut ad suum remeare officium urgeatur. e Mense Aprili, indict. 14.