Latin
Book 2, Letter 3
Gregory the Great, Registri Epistolarum 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
Et pridem expressimus glorias vestrae quia milites illuc erant parati venire; sed quoniam inimicos congregatos et huc discurrere epistola vestra significaverat, haec eos hic causa retinuit. Nunc vero u'ite est visum ut aliquanti illuc miliies transmittantur, quos gloria tua admonere et hortari, ut parati sint ad laborem, studeat. Etoccasione inventa. cum gloriosis liliis nostris Maurilio et Vitaliano loquere, et quæcunquo vobis Deo adjutore pro utilitate reipublicæ statuerint, facite. Et si buc vel ad Ravennates partes, nec dicendum Ariulphum cognoveritis excurrere, vos a dorso ejus ila sicut viros decet fortes, laborate, qualcnus opinio vestra ex lahoris vestri qualitate amplius in republica, Deo auxiliantc, proficiat. Illud tamen prae omnibus admonemus, ut familiam Maloin, et Adobin, Vigildi, atquo Grussingi, qui cum glorioso Maurilio magistro lnililum esse noscuntur, sine aliqua mora vel excusatione relaxes, quatenus venientes illuc homines prædicti viri cum eis sine aliquo impedimento debeant ambulare a.